Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 5

 
aspera mutata est in lenem tempore longo
 
littera, quae toto nomine prima fuit;
 
mox etiam lemures animas dixere silentum:
 
hic sensus verbi, vis ea vocis erat.
 
fana tamen veteres illis clausere diebus, 485
 
ut nunc ferali tempore operta vides,
 
nec viduae taedis eadem nec virginis apta
 
tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.
 
hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
 
mense malum Maio nubere volgus ait. 490
 
sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa
 
inter se nulla continuata die. 10. BC 11. C LEM . N
 
Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,
 
falsus eris. signi causa canenda mihi.
 
Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater 495
 
carpebant socias Mercuriusque vias.
 
tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,
 
et pronus saturae lac bibit agnus ovis.
 
forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
 
hos videt, exiguam stabat ut ante casam; 500
← Önceki Kitap 5 · 25 / 37 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme