Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 5

 
lumina restabant, quorum me causa latebat,
 
cum sic errores abstulit illa meos:
 
‘vel quia purpureis collucent floribus agri,
 
lumina sunt nostros visa decere dies;
 
vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, 365
 
atque oculos in se splendor uterque trahit;
 
vel quia deliciis nocturna licentia nostris
 
convenit, a vero tertia causa venit.’
 
‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
 
si liceat’ dixi: dixit et illa licet. 370
 
‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
 
imbelles capreae sollicitusque lepus?’
 
non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos
 
arvaque pugnaci non adeunda ferae.
 
omnia finierat: tenues secessit in auras, 375
 
mansit odor: posses scire fuisse deam.
 
floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
 
sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
 
Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
 
semivir et flavi corpore mixtus equi. 380
← Önceki Kitap 5 · 19 / 37 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme