Kitap 5
forsitan in teneris tantum mea regna coronis
esse putes? tangit numen et arva meum.
si bene floruerint segetes, erit area dives;
si bene floruerit vinea, Bacchus erit;
si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,
265
pomaque proventum temporis huius habent.
flore semel laeso pereunt viciaecque fabaeque,
et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
vina quoque in magnis operose condita cellis
florent, et nebulae dolia summa tegunt.
270
mella meum munus: volucres ego mella daturas
ad violam et cytisos et thyma cana voco.
nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis
luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.”
talia dicentem tacitus mirabar, at illa
275
ius tibi discendi, si qua requiris ait.
dic, dea, respondi ludorum quae sit origo.
vix bene desieram, rettulit illa mihi:
‘cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant,
aut pecus aut latam dives habebat humum;
280