Kitap 5
ver erat, errabam: Zephyrus conspexit, abibam.
insequitur, fugio: fortior ille fuit,
et dederat fratri Boreas ius omne rapinae
ausus Erechthea praemia ferre domo.
vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,
205
inque meo non est ulla querella toro
. vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
arbor habet frondes, pabula semper humus,
est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:
aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae,
210
hunc meus implevit generoso flore maritus
atque ait arbitrium tu, dea, floris habe.
saepe ego digestos volui numerare colores
nec potui: numero copia maior erat.
roscida cum primum foliis excussa pruina est,
215
et variae radiis intepuere comae,
conveniunt pictis incinctae vestibus Horae
inque leves calathos munera nostra legunt.
protinus accedunt Charites nectuntque coronas
sertaque caelestes implicitura comas.
220