Kitap 4
et quotiens steteris domito sublimis in orbe,
omnia sint numeris inferiora tuis. 22. HN 23. A VIN — NP
Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;
una tamen media est inter utramque dies.
numina volgares Veneris celebrate puellae:
865
multa professarum quaestibus apta Venus,
poscite ture dato formam populique favorem,
poscite blanditias dignaque verba ioco,
cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
tectaque composita iuncea vincla rosa.
870
templa frequentari Collinae proxima portae
nunc decet, a Siculo nomina colle tenent;
utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,
875
inque suae stirpis maluit urbe coli.
cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,
quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae,
bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.
880