Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 4

 
sed si forte tibi non est mutabile pectus,
 
statque semel iuncti rumpere vincla tori,
 
hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
 
si minus, inferni coniugis uxor erit.’
 
Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis 605
 
speque redit citius visaque certa refert:
 
rapta tribus dixit ‘solvit ieiunia granis,
 
Punica quae lento cortice poma tegunt.’
 
non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,
 
maesta parens, longa vixque refecta mora est, 610
 
atque ita nec nobis caelum est habitabile dixit;
 
Taenaria recipi me quoque valle iube.
 
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,
 
bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
 
tum demum voltumque Ceres animumque recepit 615
 
imposuitque suae spicea serta comae;
 
largaque provenit cessatis messis in arvis,
 
et vix congestas area cepit opes.
 
alba decent Cererem: vestis Cerialibus albas
 
sumite; nunc pulli velleris usus abest. 13. G EID — NP LVDI 620
← Önceki Kitap 4 · 31 / 48 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme