Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 4

 
annuit. unde venit dixi ‘sua membra secandi
 
impetus?’ ut tacui, Pieris orsa loqui:
 
‘Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis
 
turrigeram casto vinxit amore deam.
 
hunc sibi servari voluit, sua templa tueri, 225
 
et dixit semper fac puer esse velis.
 
ille fidem iussis dedit et si mentiar, inquit
 
ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.
 
fallit et in nympha Sagaritide desinit esse
 
quod fuit: hinc poenas exigit ira deae. 230
 
Naida volneribus succidit in arbore factis,
 
illa perit: fatum Naidos arbor erat.
 
hic furit et credens thalami procumbere tectum
 
effugit et cursu Dindyma summa petit
 
et modo tolle faces! remove modo verbera! clamat; 235
 
saepe Palaestinas iurat adesse deas.
 
ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
 
longaque in immundo pulvere tracta coma est,
 
voxque fuit ‘merui! meritas do sanguine poenas.
 
a! pereant partes, quae nocuere mihi! 240
← Önceki Kitap 4 · 12 / 48 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme