Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
 
cedit ab Iliacis laurea cana focis,
 
adde, quod arcana fieri novus ignis in aede
 
dicitur, et vires flamma refecta capit.
 
nec mihi parva fides, annos hinc isse priores, 145
 
Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
 
hinc etiam veteres miti memorantur honores
 
ad spatium belli, perfide Poene, tui.
 
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
 
incipit, a numero nomina quisquis habet, 150
 
primus oliviferis Romam deductus ab arvis
 
Pompilius menses sensit abesse duos,
 
sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
 
nos putat, Egeria sive monente sua.
 
sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec 155
 
Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
 
non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
 
credidit officiis esse minora suis,
 
promissumque sibi voluit praenoscere caelum
 
nec deus ignotas hospes inire domos, 160
← Önceki Kitap 3 · 8 / 45 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme