Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
 
inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.
 
ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
 
dicere, sed non est carminis huius opus;
 
carminis huius opus causas exponere, quare 725
 
vilis anus populos ad sua liba vocet,
 
ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
 
Liber, et in gelidis herba reperta focis,
 
te memorant Gange totoque Oriente subacto
 
primitias magno seposuisse Iovi. 730
 
cinnama tu primus captivaque tura dedisti
 
deque triumphato viscera tosta bove.
 
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
 
libaque, quod sanctis pars datur inde focis.
 
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem 735
 
gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
 
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
 
(non habet ingratos fabula nostra iocos),
 
iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
 
aeriferae comitum concrepuere manus, 740
← Önceki Kitap 3 · 37 / 45 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme