Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
 
pompa: senem potum pota trahebat anus.
 
quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,
 
fabula proposito nulla tegenda meo.
 
arserat Aeneae Dido miserabilis igne, 545
 
arserat exstructis in sua fata rogis;
 
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
 
hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
 
“praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
 
ipsa sua Dido concidit usa manu.” 550
 
protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
 
et potitur capta Maurus Iarba domo,
 
seque memor spretum, Thalamis tamen inquit ‘Elissae
 
en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.’
 
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim 555
 
amisso dubiae rege vagantur apes.
 
tertia nudandas acceperat area messes,
 
inque cavos ierant tertia musta lacus:
 
pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit
 
moenia: germanae iusta dat ante suae. 560
← Önceki Kitap 3 · 28 / 45 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme