Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,
 
frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,
 
ausus es ante oculos adducta paelice nostros
 
tam bene compositum sollicitare torum?
 
heu ubi pacta fides? ubi, quae iurare solebas? 485
 
me miseram, quotiens haec ego verba loquar?
 
Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:
 
iudicio peccas turpius ipse tuo.
 
ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar,
 
ne totiens falli digna fuisse puter! 490
 
praecipue cupiam celari Thesea, ne te
 
consortem culpae gaudeat esse suae.
 
ut puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex:
 
eveniat nostris hostibus ille color!
 
quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est. 495
 
quid facis? amplexus inquinat illa tuos.
 
Bacche, fidem praesta nec praefer amoribus ullam
 
coniugis, adsuevi semper amare virum,
 
ceperunt matrem formosi cornua tauri,
 
me tua: me laudant, ille pudendus amor. 500
← Önceki Kitap 3 · 25 / 45 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme