Kitap 3
nam duo sunt: austris hic est, aquilonibus ille
proximus; a vento nomen uterque tenet.
Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx
coeperit et quintae tempora lucis aget.
sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,
405
mergetur visus effugietque tuos.
at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam
unde trahat sidus, parva docere mora est.
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum
fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
410
tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi,
quae nunc de pueri nomine nomen habet,
dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
decidit: amissum Liber in astra tulit.
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum
415
Phoebus et alatis aethera carpit equis,
quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
gratare, Iliacis turaque pone focis.
Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)
accessit titulis pontificalis honor.
420