Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
‘Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.
 
nubila promissi Styx mihi testis erit.’
 
emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
 
quaque trahant superis sedibus arte Iovem,
 
scire nefas homini: nobis concessa canentur 325
 
quaeque pio dici vatis ab ore licet,
 
eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores
 
nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant,
 
constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
 
terraque subsedit pondere pressa Iovis, 330
 
corda micant regis, totoque e corpore sanguis
 
fugit, et hirsutae deriguere comae,
 
ut rediit animus, da certa piamina dixit
 
‘fulminis, altorum rexque paterque deum,
 
si tua contigimus manibus donaria puris, 335
 
hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.’
 
adnuit oranti, sed verum ambage remota
 
abdidit et dubio terruit ore virum.
 
caede caput dixit: cui rex parebimus, inquit
 
caedenda est hortis eruta caepa meis. 340
← Önceki Kitap 3 · 17 / 45 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme