Kitap 2
‘per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem
perque tuos manes, qui mihi numen erunt,
Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum,
iam satis est virtus dissimulata diu.’
illa iacens ad verba oculos sine lumine movit
845
visaque concussa dicta probare coma.
fertur in exequias animi matrona virilis
et secum lacrimas invidiamque trahit,
volnus inane patet. Brutus clamore Quirites
concitat et regis facta nefanda refert.
850
Tarquinius cum prole fugit, capit annua consul
iura: dies regnis illa suprema fuit.
Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo
nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
saepe tamen, Procne, nimium properasse querens,
855
virque tuo Tereus frigore laetus erit.
Iamque duae restant noctes de mense secundo,
Marsque citos iunctis curribus urget equos:
ex vero positum permansit Equirria nomen,
quae deus in Campo prospicit ipse suo.
860