Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
interea iuvenis furiales regius ignis
 
concipit et caeco raptus amore furit,
 
forma placet niveusque color flavique capilli,
 
quique aderat nulla factus ab arte decor;
 
verba placent et vox, et quod corrumpere non est, 765
 
quoque minor spes est, hoc magis ille cupit,
 
iam dederat cantus lucis praenuntius ales,
 
cum referunt iuvenes in sua castra pedem,
 
carpitur adtonitos absentis imagine sensus
 
ille. recordanti plura magisque placent: 770
 
‘sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,
 
neglectae collo sic iacuere comae,
 
hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt,
 
hic color, haec facies, hic decor oris erat.’
 
ut solet a magno fluctus languescere flatu, 775
 
sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet,
 
sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,
 
quem dederat praesens forma, manebat amor.
 
ardet et iniusti stimulis agitatus amoris
 
comparat indigno vimque dolumque toro. 780
← Önceki Kitap 2 · 39 / 44 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme