Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
terribilem quondam fugiens Typhona Dione,
 
tunc cum pro caelo Iuppiter arma tulit,
 
venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo
 
inque Palaestinae margine sedit aquae.
 
populus et cannae riparum summa tenebant, 465
 
spemque dabant salices hos quoque posse tegi.
 
dum latet, insonuit vento nemus; illa timore
 
pallet et hostiles credit adesse manus,
 
utque sinu tenuit natum, ‘succurrite, nymphae,
 
et dis auxilium ferte duobus!’ ait. 470
 
nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:
 
pro quo nunc dignum sidera munus habent,
 
inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis
 
nec violant timidi piscibus ora Syri.
 
Proxima lux vacua est, at tertia dicta Quirino 475
 
qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit,
 
sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis
 
(bellicus a telo venit in astra deus),
 
sive suum regi nomen posuere Quirites,
 
seu quia Romanis iunxerat ille Cures. 480
← Önceki Kitap 2 · 24 / 44 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme