Kitap 1
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
libera perpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
ni teneant rigidae condita bella serae.
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:
125
it, redit officio Iuppiter ipse meo.
inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos
imponit libum mixtaque farra sale,
nomina ridebis; modo namque Patulcius idem
et modo sacrifico Clusius ore vocor.
130
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
nomine diversas significare vices,
vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:
iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis,
135
e quibus haec populum spectat, at illa larem;
utque sedens primi vester prope limina tecti
ianitor egressus introitusque videt,
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
Eoas partes Hesperiasque simul.
140