Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 1

 
iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
 
et nova conspicuum pondera sentit ebur.
 
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
 
quos aluit campis herba Falisca suis.
 
Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem, 85
 
nil nisi Romanum, quod tueatur, habet,
 
salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
 
a populo rerum digna potente coli.
 
quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
 
nam tibi par nullum Graecia numen habet, 90
 
ede simul causam, cur de caelestibus unus,
 
sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
 
haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
 
lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
 
tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus 95
 
bina repens oculis obtulit ora meis.
 
extimui sensique metu riguisse capillos,
 
et gelidum subito frigore pectus erat.
 
ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
 
edidit hos nobis ore priore sonos: 100
← Önceki Kitap 1 · 5 / 37 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme