Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 1

 
pace fores obdo, ne qua discedere possit;
 
Caesareoque diu numine elusus ero.’
 
dixit et attollens oculos diversa videntes
 
aspexit toto quicquid in orbe fuit.
 
pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi, 285
 
tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
 
Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
 
neve suum, praesta, deserat auctor opus.
 
quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
 
sacravere patres hac duo templa die. 290
 
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
 
insula, dividua quam premit amnis aqua.
 
Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumque
 
iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
 
Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, 295
 
dicere? promissi pars fuit ista mei.
 
felices animae, quibus haec cognoscere primis
 
inque domus superas scandere cura fuit!
 
credibile est illos pariter vitiisque locisque
 
altius humanis exeruisse caput. 300
← Önceki Kitap 1 · 15 / 37 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme