Thesauros Literature didactic Medicamina faciei femineae

Medicamina faciei femineae

Medicamina faciei femineae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Iamque ubi pulvereae fuerint confusa farinae,
 
Protinus in cumeris omnia cerne cavis.
 
Adice narcissi bis sex sine cortice bulbos,
 
Strenua quos puro marmore dextra terat.
 
Sextantemque trahat gummi cum semine Tusco: 65
 
Huc novies tanto plus tibi mellis eat.
 
Quaecumque afficiet tali medicamine vultum
 
Fulgebit speculo levior ipsa suo.
 
Nec tu pallentes dubita torrere lupinos,
 
Et simul inflantes corpora frige fabas; 70
 
Utraque sex habeant aequo discrimine libras,
 
Utraque da nigris comminuenda molis.
 
Nec cerussa tibi nec nitri spuma rubentis
 
Desit et Illyrica quae venit iris humo.
 
Da validis iuvenum pariter subigenda lacertis: 75
 
Sed iustum tritis uncia pondus erit.
 
Addita de querulo volucrum medicamina nido
 
Ore fugant maculas: alcyonea vocant.
 
Pondere, si quaeris, quo sim contentus in illis,
 
Quod trahit in partes uncia secta duas. 80
← Önceki Şiir 1 · 4 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme