Thesauros Literature didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 3

 
prata movere animum, non qui per saxa volutus
 
purior electro campum petit amnis; at ima
 
solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis
 
ad terramque fluit devexo pondere cervix.
 
Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras 525
 
invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi
 
munera, non illis epulae nocuere repostae:
 
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
 
pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
 
flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. 530
 
Tempore non alio dicunt regionibus illis
 
quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
 
imparibus ductos alta ad donaria currus.
 
Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
 
unguibus infodiunt fruges montisque per altos 535
 
contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
 
Non lupus insidias explorat ovilia circum
 
nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
 
cura domat; timidi dammae cervique fugaces
 
nunc interque canes et circum tecta vagantur. 540
← Önceki Kitap 3 · 27 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme