Thesauros Literature didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 3

 
porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
 
aequora; nec miseri possunt revocare parentes
 
nec moritura super crudeli funere virgo.
 
Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
 
atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi? 265
 
Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
 
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
 
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
 
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
 
Ascanium; superant montis et flumina tranant. 270
 
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
 
vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae
 
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
 
exceptantque levis auras et saepe sine ullis
 
coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, 275
 
saxa per et scopulos et depressas convallis
 
diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
 
in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster
 
nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
 
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt 280
← Önceki Kitap 3 · 14 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme