Thesauros Literature didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 2

 
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,
 
nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
 
virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
 
Huc, pater o Lenaee—tuis hic omnia plena
 
muneribus, tibi pampineo gravidus autumno 5
 
floret ager, spumat plenis vindemia labris—
 
huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto
 
tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
 
Principio arboribus varia est natura creandis.
 
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae 10
 
sponte sua veniunt camposque et flumina late
 
curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,
 
populus et glauca canentia fronde salicta;
 
pars autem posito surgunt de semine, ut altae
 
castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet 15
 
aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
 
Pullulat ab radice aliis densissima silva,
 
ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
 
parva sub ingenti matris se subicit umbra.
 
Hos natura modos primum dedit, his genus omne 20
← Önceki bölüm Kitap 2 · 1 / 28 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme