Thesauros Literature didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
atque alius latum funda iam verberat amnem
 
alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
 
tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,—
 
nam primi cuneis scindebant fissile lignum
 
tum variae venere artes. Labor omnia vicit 145
 
inprobus et duris urgens in rebus egestas.
 
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
 
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
 
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
 
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos 150
 
esset robigo segnisque horreret in arvis
 
carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
 
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
 
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
 
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, 155
 
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
 
falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,
 
heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
 
concussaque famem in silvis solabere quercu.
 
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, 160
← Önceki Kitap 1 · 8 / 26 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme