Thesauros Literature didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
Proluit insano contorquens vertice silvas
 
fluviorum rex Eridanus camposque per omnis
 
cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
 
tristibus aut extis fibrae adparere minaces
 
aut puteis manare cruor cessavit et altae 485
 
per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
 
Non alias caelo ceciderunt plura sereno
 
fulgura nec diri totiens arsere cometae.
 
ergo inter sese paribus concurrere telis
 
Romanas acies iterum videre Philippi; 490
 
nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
 
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
 
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
 
agricola incurvo terram molitus aratro
 
exesa inveniet scabra robigine pila 495
 
aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis
 
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
 
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
 
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
 
hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo 500
← Önceki Kitap 1 · 25 / 26 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme