Thesauros Literature didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
 
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
 
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
 
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
 
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, 205
 
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
 
pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
 
Libra die somnique pares ubi fecerit horas
 
et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
 
exercete, viri, tauros, serite hordea campis 210
 
usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
 
nec non et lini segetem et Cereale papaver
 
tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
 
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
 
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres 215
 
accipiunt sulci et milio venit annua cura,
 
candidus auratis aperit cum cornibus annum
 
Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
 
At si triticeam in messem robustaque farra
 
exercebis humum solisque instabis aristis, 220
← Önceki Kitap 1 · 11 / 26 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme