Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
 
sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
 
dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
 
fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
 
Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens 145
 
fulminis; haec multo si forte umore recepit
 
ignem, continuo magno clamore trucidat;
 
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
 
stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
 
Aridior porro si nubes accipit ignem, 150
 
uritur ingenti sonitu succensa repente,
 
lauricomos ut si per montis flamma vagetur
 
turbine ventorum comburens impete magno;
 
nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
 
terribili sonitu flamma crepitante crematur. 155
 
Denique saepe geli multus fragor atque ruina
 
grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
 
ventus enim cum confercit, franguntur in artum
 
concreti montes nimborum et grandine mixti.
 
Fulgit item, nubes ignis cum semina multa 160
← Önceki Kitap 6 · 8 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme