Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
 
multaque per populi passim loca prompta viasque
 
languida semanimo cum corpore membra videres
 
horrida paedore et pannis cooperta perire,
 
corporis inluvie, pelli super ossibus una, 1265
 
ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
 
omnia denique sancta deum delubra replerat
 
corporibus mors exanimis onerataque passim
 
cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
 
hospitibus loca quae complerant aedituentes. 1270
 
nec iam religio divom nec numina magni
 
pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
 
nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
 
quo prius hic populus semper consuerat humari;
 
perturbatus enim totus trepidabat et unus 1275
 
quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
 
multaque res subita et paupertas horrida suasit;
 
namque suos consanguineos aliena rogorum
 
insuper extructa ingenti clamore locabant
 
subdebantque faces, multo cum sanguine saepe 1280
← Önceki Kitap 6 · 64 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme