Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
poenibat paulo post turpi morte malaque,
 
desertos, opis expertis, incuria mactans.
 
qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
 
atque labore, pudor quem tum cogebat obire
 
blandaque lassorum vox mixta voce querellae. 1245
 
optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
 
Praeterea iam pastor et armentarius omnis
 
et robustus item curvi moderator aratri
 
languebat, penitusque casa contrusa iacebant
 
corpora paupertate et morbo dedita morti. 1250
 
exanimis pueris super exanimata parentum
 
corpora non numquam posses retroque videre
 
matribus et patribus natos super edere vitam.
 
nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
 
confluxit, languens quem contulit agricolarum 1255
 
copia conveniens ex omni morbida parte.
 
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
 
confertos ita acervatim mors accumulabat.
 
multa siti prostrata viam per proque voluta
 
corpora silanos ad aquarum strata iacebant 1260
← Önceki Kitap 6 · 63 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme