Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
 
qua graditur conturbat et immutare coactat,
 
fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
 
corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
 
haec igitur subito clades nova pestilitasque 1125
 
aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
 
aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
 
aut etiam suspensa manet vis aeereaeëre in ipso
 
et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
 
illa quoque in corpus pariter sorbere necessest. 1130
 
consimili ratione venit bubus quoque saepe
 
pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
 
nec refert utrum nos in loca deveniamus
 
nobis adversa et caeli mutemus amictum,
 
an caelum nobis ultro natura corumptum 1135
 
deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
 
quod nos adventu possit temptare recenti.
 
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
 
finibus in Cecropis funestos reddidit agros
 
vastavitque vias, exhausit civibus urbem. 1140
← Önceki Kitap 6 · 57 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme