Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
arescit quia terra calore et semina si qua
 
forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
 
quo magis est igitur tellus effeta calore,
 
fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
 
frigore cum premitur porro omnis terra coitque 845
 
et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
 
exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
 
Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
 
frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
 
hunc homines fontem nimis admirantur et acri 850
 
sole putant subter terras fervescere partim,
 
nox ubi terribili terras caligine texit.
 
quod nimis a verast longe ratione remotum.
 
quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
 
non quierit calidum supera de reddere parte, 855
 
cum superum lumen tanto fervore fruatur,
 
qui queat hic supter tam crasso corpore terram
 
perquoquere umorem et calido focilare vapore?
 
praesertim cum vix possit per saepta domorum
 
insinuare suum radiis ardentibus aestum. 860
← Önceki Kitap 6 · 43 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme