Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
 
e regione ea quod loca cum venere volantes,
 
remigii oblitae pennarum vela remittunt
 
praecipitesque cadunt molli cervice profusae
 
in terram, si forte ita fert natura locorum, 745
 
aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
 
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
 
oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
 
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
 
vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, 750
 
quo numquam pennis appellunt corpora raucae
 
cornices, non cum fumant altaria donis;
 
usque adeo fugitant non iras Palladis acris
 
pervigili causa, Graium ut cecinere poeetaepoeëtae,
 
sed natura loci opus efficit ipsa suapte. 755
 
in Syria quoque fertur item locus esse videri,
 
quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
 
intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
 
manibus ut si sint divis mactata repente.
 
omnia quae naturali ratione geruntur, 760
← Önceki Kitap 6 · 38 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme