Kitap 6
flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
expediam. primum totius subcava montis
est natura fere silicum suffulta cavernis.
omnibus est porro in speluncis ventus et aeeraeër.
ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeeraeër.
685
hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
excussit calidum flammis velocibus ignem,
tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
fert itaque ardorem longe longeque favillam
690
differt et crassa volvit caligine fumum
extruditque simul mirando pondere saxa;
ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
praeterea magna ex parti mare montis ad eius
radices frangit fluctus aestumque resolvit.
695
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
et penetrare mari penitus res cogit aperto
atque efflare foras ideoque extollere flammam
saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
700