Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
quam cumque arripuit partem repitque per artus,
 
ni mirum quia sunt multarum semina rerum
 
et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
 
unde queat vis immensi procrescere morbi.
 
sic igitur toti caelo terraeque putandumst 665
 
ex infinito satis omnia suppeditare,
 
unde repente queat tellus concussa moveri
 
perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
 
ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
 
id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa 670
 
et tempestates pluviae graviore coortu
 
sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
 
'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
 
scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
 
qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens 675
 
arbor homoque videtur et omnia de genere omni
 
maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
 
cum tamen omnia cum caelo terraque marique
 
nil sint ad summam summai totius omnem.
 
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente 680
← Önceki Kitap 6 · 34 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme