Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
umoris parvam delibet ab aequore partem,
 
largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
 
Tum porro venti quoque magnam tollere partem
 
umoris possunt verrentes aequora, ventis
 
una nocte vias quoniam persaepe videmus 625
 
siccari mollisque luti concrescere crustas.
 
Praeterea docui multum quoque tollere nubes
 
umorem magno conceptum ex aequore ponti
 
et passim toto terrarum spargere in orbi,
 
cum pluit in terris et venti nubila portant. 630
 
Postremo quoniam raro cum corpore tellus
 
est et coniunctast oras maris undique cingens,
 
debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
 
in terras itidem manare ex aequore salso;
 
percolatur enim virus retroque remanat 635
 
materies umoris et ad caput amnibus omnis
 
confluit, inde super terras redit agmine dulci
 
qua via secta semel liquido pede detulit undas.
 
Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
 
expirent ignes inter dum turbine tanto, 640
← Önceki Kitap 6 · 32 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme