Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
proinde licet quamvis caelum terramque reantur
 
incorrupta fore aeternae mandata saluti:
 
et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
 
subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
 
ne pedibus raptim tellus subtracta feratur 605
 
in barathrum rerumque sequatur prodita summa
 
funditus et fiat mundi confusa ruina.
 
Principio mare mirantur non reddere maius
 
naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
 
omnia quo veniant ex omni flumina parte. 610
 
adde vagos imbris tempestatesque volantes,
 
omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
 
adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
 
guttai vix instar erunt unius adaugmen;
 
quo minus est mirum mare non augescere magnum. 615
 
Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
 
quippe videmus enim vestis umore madentis
 
exsiccare suis radiis ardentibus solem;
 
at pelage multa et late substrata videmus.
 
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol 620
← Önceki Kitap 6 · 31 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme