Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
speluncas inter magnas fremit ante tumultu
 
versabundaQUE portatur, post incita cum vis
 
exagitata foras erumpitur et simul altam
 
diffindens terram magnum concinnat hiatum.
 
in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi 585
 
in Peloponneso, quas exitus hic animai
 
disturbat urbes et terrae motus obortus.
 
multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
 
motibus in terris et multae per mare pessum
 
subsedere suis pariter cum civibus urbes. 590
 
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
 
et fera vis venti per crebra foramina terrae
 
dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
 
frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
 
concutit invitos cogens tremere atque movere. 595
 
ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
 
tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
 
terrai ne dissoluat natura repente,
 
neu distracta suum late dispandat hiatum
 
idque suis confusa velit complere ruinis. 600
← Önceki Kitap 6 · 30 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme