Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
 
undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
 
his igitur rebus subiunctis suppositisque
 
terra superne tremit magnis concussa ruinis,
 
subter ubi ingentis speluncas subruit aetas; 545
 
quippe cadunt toti montes magnoque repente
 
concussu late disserpunt inde tremores.
 
et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
 
tecta viam propter non magno pondere tota,
 
nec minus exultant, si quidvis cumque viai 550
 
ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
 
Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
 
gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
 
ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
 
ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor 555
 
destitit in dubio fluctu iactarier intus.
 
Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
 
collectus parte ex una procumbit et urget
 
obnixus magnis speluncas viribus altas,
 
incumbit tellus quo venti prona premit vis. 560
← Önceki Kitap 6 · 28 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme