Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
 
insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
 
terraque cum fumans umorem tota redhalat.
 
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
 
adversa fulsit nimborum aspargine contra, 525
 
tum color in nigris existit nubibus arqui.
 
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
 
et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
 
omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
 
et vis magna geli, magnum duramen aquarum, 530
 
et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
 
perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
 
omnia quo pacto fiant quareve creentur,
 
cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
 
Nunc age, quae ratio terrai motibus extet 535
 
percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
 
supter item ut supera ventosis undique plenam
 
speluncis multosque lacus multasque lucunas
 
in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
 
multaque sub tergo terrai flumina tecta 540
← Önceki Kitap 6 · 27 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme