Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
 
et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
 
Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
 
corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
 
innumerabilem enim numerum summamque profundi 485
 
esse infinitam docui, quantaque volarent
 
corpora mobilitate ostendi quamque repente
 
immemorabile per spatium transire solerent.
 
haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
 
tam magnis ventis tempestas atque tenebrae 490
 
coperiant maria ac terras inpensa superne,
 
undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
 
et quasi per magni circum spiracula mundi
 
exitus introitusque elementis redditus extat.
 
Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis 495
 
nubibus umor et in terras demissus ut imber
 
decidat, expediam. primum iam semina aquai
 
multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
 
omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
 
et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat, 500
← Önceki Kitap 6 · 25 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme