Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
quin, prius in cursu si non accenditur igni,
 
at tepefacta tamen veniat commixta calore.
 
Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
 
et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
 
nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis 325
 
colligit et magnum conamen sumit eundi,
 
inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
 
exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
 
ut validis quae de tormentis missa feruntur.
 
Adde quod e parvis et levibus est elementis, 330
 
nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
 
inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
 
non igitur multis offensibus in remorando
 
haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
 
Deinde, quod omnino natura pondera deorsum 335
 
omnia nituntur, cum plagast addita vero,
 
mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
 
ut vehementius et citius quae cumque morantur
 
obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
 
Denique quod longo venit impete, sumere debet 340
← Önceki Kitap 6 · 17 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme