Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
 
sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
 
tempestatem altam; neque enim caligine tanta
 
obruerent terras, nisi inaedificata superne
 
multa forent multis exempto nubila sole; 265
 
nec tanto possent venientes opprimere imbri,
 
flumina abundare ut facerent camposque natare,
 
si non extructis foret alte nubibus aether.
 
hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
 
sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt. 270
 
quippe etenim supra docui permulta vaporis
 
semina habere cavas nubes et multa necessest
 
concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
 
hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
 
forte locum quemvis, expressit multa vaporis 275
 
semina seque simul cum eo commiscuit igni,
 
insinuatus ibi vortex versatur in arto
 
et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
 
nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
 
mobilitate calescit et e contagibus ignis. 280
← Önceki Kitap 6 · 14 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme