Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
 
ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
 
praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
 
et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
 
hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem 225
 
constituit natura minutis mobilibusque
 
corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
 
transit enim validum fulmen per saepta domorum
 
clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
 
et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum. 230
 
curat item vasis integris vina repente
 
diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
 
conlaxat rareque facit lateramina vasis
 
adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
 
mobiliter soluens differt primordia vini. 235
 
quod solis vapor aetatem non posse videtur
 
efficere usque adeo pollens fervore corusco.
 
tanto mobilior vis et dominantior haec est.
 
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
 
fiant ut possint ictu discludere turris, 240
← Önceki Kitap 6 · 12 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme