Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
 
dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
 
et recreaverunt vitam legesque rogarunt
 
et primae dederunt solacia dulcia vitae,
 
cum genuere virum tali cum corde repertum, 5
 
omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
 
cuius et extincti propter divina reperta
 
divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
 
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
 
omnia iam ferme mortalibus esse parata 10
 
et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
 
divitiis homines et honore et laude potentis
 
affluere atque bona gnatorum excellere fama,
 
nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
 
atque animi ingratis vitam vexare sine ulla 15
 
pausa atque infestis cogi saevire querellis,
 
intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
 
omniaque illius vitio corrumpier intus,
 
quae conlata foris et commoda cumque venirent;
 
partim quod fluxum pertusumque esse videbat, 20
← Önceki bölüm Kitap 6 · 1 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme