Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
inmortalia mortali sermone notantes;
 
quae procul usque adeo divino a numine distent
 
inque deum numero quae sint indigna videri,
 
notitiam potius praebere ut posse putentur
 
quid sit vitali motu sensuque remotum. 125
 
quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
 
posse animi natura putetur consiliumque.
 
sicut in aethere non arbor, non aequore salso
 
nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
 
nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, 130
 
certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
 
sic animi natura nequit sine corpore oriri
 
sola neque a nervis et sanguine longius esse.
 
quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
 
in capite aut umeris aut imis calcibus esse 135
 
posset et innasci quavis in parte soleret,
 
tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
 
quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
 
dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
 
seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum 140
← Önceki Kitap 5 · 7 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme