Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
 
sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
 
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
 
et lapides et item silvarum fragmina rami
 
et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum. 1285
 
posterius ferri vis est aerisque reperta.
 
et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
 
quo facilis magis est natura et copia maior.
 
aere solum terrae tractabant, aereque belli
 
miscebant fluctus et vulnera vasta serebant 1290
 
et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
 
omnia cedebant armatis nuda et inerma.
 
inde minutatim processit ferreus ensis
 
versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
 
et ferro coepere solum proscindere terrae 1295
 
exaequataque sunt creperi certamina belli.
 
et prius est armatum in equi conscendere costas
 
et moderarier hunc frenis dextraque vigere
 
quam biiugo curru belli temptare pericla.
 
et biiugo prius est quam bis coniungere binos 1300
← Önceki Kitap 5 · 65 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme