Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
 
imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
 
inde magistratum partim docuere creare
 
iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
 
nam genus humanum, defessum vi colere aevom, 1145
 
ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
 
sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
 
acrius ex ira quod enim se quisque parabat
 
ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
 
hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom. 1150
 
inde metus maculat poenarum praemia vitae.
 
circumretit enim vis atque iniuria quemque
 
atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
 
nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
 
qui violat factis communia foedera pacis. 1155
 
etsi fallit enim divom genus humanumque,
 
perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
 
quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
 
aut morbo delirantes protraxe ferantur
 
et celata mala in medium et peccata dedisse. 1160
← Önceki Kitap 5 · 58 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme