Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
nox in perpetuum detracto lumine solis.
 
sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
 
infestam miseris faciebant saepe quietem.
 
eiectique domo fugiebant saxea tecta
 
spumigeri suis adventu validique leonis 985
 
atque intempesta cedebant nocte paventes
 
hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
 
Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
 
dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
 
unus enim tum quisque magis deprensus eorum 990
 
pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
 
et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
 
viva videns vivo sepeliri viscera busto.
 
at quos effugium servarat corpore adeso,
 
posterius tremulas super ulcera tetra tenentes 995
 
palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
 
donique eos vita privarant vermina saeva
 
expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
 
at non multa virum sub signis milia ducta
 
una dies dabat exitio nec turbida ponti 1000
← Önceki Kitap 5 · 50 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme