Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
 
et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
 
conciliabat enim vel mutua quamque cupido
 
vel violenta viri vis atque inpensa libido
 
vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta. 965
 
et manuum mira freti virtute pedumque
 
consectabantur silvestria saecla ferarum
 
missilibus saxis et magno pondere clavae.
 
multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
 
saetigerisque pares subus silvestria membra 970
 
nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
 
circum se foliis ac frondibus involventes.
 
nec plangore diem magno solemque per agros
 
quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
 
sed taciti respectabant somnoque sepulti, 975
 
dum rosea face sol inferret lumina caelo.
 
a parvis quod enim consuerant cernere semper
 
alterno tenebras et lucem tempore gigni,
 
non erat ut fieri posset mirarier umquam
 
nec diffidere, ne terras aeterna teneret 980
← Önceki Kitap 5 · 49 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme