Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
 
nonne vides etiam quam late parvus aquai
 
prata riget fons inter dum campisque redundet?
 
est etiam quoque uti non magno solis ab igni
 
aeraaëra percipiat calidis fervoribus ardor, 605
 
opportunus ita est si forte et idoneus aeraër,
 
ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
 
quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
 
accidere ex una scintilla incendia passim.
 
forsitan et rosea sol alte lampade lucens 610
 
possideat multum caecis fervoribus ignem
 
circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
 
aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
 
Nec ratio solis simplex et recta patescit,
 
quo pacto aestivis e partibus aegocerotis 615
 
brumalis adeat flexus atque inde revertens
 
canceris ut vertat metas ad solstitialis,
 
lunaque mensibus id spatium videatur obire,
 
annua sol in quo consumit tempora cursu.
 
non, inquam, simplex his rebus reddita causast. 620
← Önceki Kitap 5 · 31 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme